- TOXICUM
- TOXICUMapud Plautum, Mercatore, Actu 2. sc. 4. v. 4.Certum est: ibo ad Medicum, atque me ibi toxico morti dabo:Quando mihi adimitur, quâ causâ vitam cupio vivere:venenum est, dictum quasi taxicum, Plinio, l. 16. c. 10. extr. Smilacem (taxi arboris genus) esse in Arcadia tam praesentis veneni dixit Sestius, ut qui obdormiant sub ea, cibumve capiant, moriantur. Sunt, qui et taxica hinc appellata dicant venena quae nunc toxica dicimus, quibus sagittae tingantur. Sane venenô ex arboribus taxis expressê Cantabros inter epulas se ipsos interemisse, ex Floro, vidimus supra, ubi de hac atbore. Melius tamen Festus παρὰ τὸ τόξον, i. e. arcus, telum, vocem deducit, Scaligero de Plantis, l. 1. qui similiter ab ἄκων, seu ἄκους, i. e. iaculum, aconitum appellatum vult, quod succô eius tela intingerent Barbari, uti hodieque faciunt Alpini latrones et Pyrenaei. Morem indicat Virgil. etiam, Aen. l. 9. v. 773.—— quo non felicior alterUngere tela manu, ferrumque armare venenô.Et Lucan. l. 3. v. 266.—— tinxêre sagittasErrantes Scythiae populi ——Vide quoque Dioscoridem, l. 6. c. 20. Paulum Aeginetam, l. 5. Chr. Becmannum de Orig. L. L. ut et infra ubi de Sagittis venenatis. At τοξικαι apud C. Harmenopolum in his, quae ex Iuliano Architecto retulit, obliquae sunt et angustiores illae, quibus hodieque tela ad versus hostes solent emitti, Obliquâ luce et incertas, vocat Virgil. Aen. l. 3. ad quem locum vide Hadrianum Turnebum, Adversar. l. 4. c. 22. plura vero de Fenestris huiusmodi, apud Io. Calvinum, Lexico Iurid. Apud Athenienses olim corpus fuisle Ministrorum publicorum sive lictorum, qui Τοξόται dicti, aliter Σκύθαι et Πευσίνοι, coercendis, qui immodestius agerent, docet Salmas. ad Solin. p. 827. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.